- AERARIUM Majus
- AERARIUM Majusapud Lamprid. in Antonino Diadumeno c. 4. Die quâ natus est, pater eius purpuras tum forte Procurator iam Aerarii maioris inspexit etc. est Aerarium sacrum, cuius Praefectus aurum, argentum quod ex provinciarum tributis cogebatur, vestes, omnes species publicas, quidquid denique sanctiori Principis aeratio inferretur, curabat. Sub eo Praefecti baphiorum, textrinorum, Magistri lineae vestis, Magistri privatae Murileguli, Gynaeciarii: unde non mirum, si Macrinus hic, cum hanc procurationem ageret, inspectionem purpuratum probationemque curae habuit. Stat. Papinius de hoc munere ita, l. 3. Sylv. 3. v. 86. s.--------- ------ Iam creditur uniSanctarum digestus opum, partaeque per omnesDivitiae populos, magnique impendia mundi:Quidquid ab auriferis eiectat Iberia fossis,Dalmaticô quod monte nitet, quod messibus Afris,Verritur, aestiferi quidquid terit area Nili.Quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,Et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi,Perspicuaeque nives, Massyllaque robora et IndiDentis honos, uni parent commissa Ministro.Ubi per sanctas illas opes nihil aliud intelligere possumus, quam sanctius, ut dicebatur, vel sacrum Aerarium, cuius Praefecto, omnia, quae hîc recensentur, suberant; atque insuper Monetarii: addit enim,Ausoniae quidquid crepat igne monetae.Quod idem omnino eiusdem officium fuit, posteriorum quoque Imperator. aevô, sed nomen mutatum: nam pro Aerario sacro dixêre Largitiones sacras, et Praefectum aerarii sacri Comitem Sacrarum Largitionum, magnificô plane vocabulô, quasi ad nullam aliam rem Aerarium Princeps haberet, quam ad largiendum. Sic res etiam privatae Principis, Largitiones dicebantur: atque hae non tantum in auro et argento, gemmis ac vestibus reliquisque mobilibus consistebant: sed etiam in domibus palatiisque, praediis et possessionibus rebusque soli erant positae. Ut olim igitur duo aeraria, publ cum et privatum Principis, sic sub posterioribus Imperatorib. duae largitiones, sacrae et privatae; tamque publicum, quam privatum, Principis aerarium dictum est. Hinc de Comite sacrar. Largitionum Claudianus, de Consul. Mallii v. 38.Huic sacrae mandantur opes, orbisque tributa,Possessi quidquid fluviis evolvitur auri. etc.idem plane dicens, quod Stat. sacras scil. opes, quas ille sanctas Opes: nisi quod Statii tempore Aerarii sacri Praepositus dicebatur; Claudiani vero aetate, Praepositus vel Comes sacrarum largitionum. Hinc Sacris Largitionibus inferre, pro aerario inferre, et largitionales tituli, in Cod. Theodos. species omnes publicae, quae Aerario inferebantur. Vide infra, ubi de Largitionibus. Sacrum ornamentum dixit pro Sacro Aerario, Lex. 4. Cod. de Discuss. Ε᾿ὰν ου῏ν δ῾ζὼν παράτισι χζήματα δημόσια ὁ Λογοθέτης ἀνύσῃ ἀυτὰ καὶ εἰς τὸ θεῖον, ornamentum εἰσκομίτῃ, i. e. in sacrum aerarium. Vestiarium Graece Βεςτιάριον dici, notat Cuiacius: loc. cit. etc. Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. etinfra quoque voce Patrimonium, it. Secreta: uti de Aerario sacro Hebraeorum, lemmate, Tributum Sacrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.